- BENEDICTUS Levita
- BENEDICTUS Levitascripsit Capitular. Caroli M. A. C. 819. De hoc ita incertus Soriptor in Elogio, quod praemisit Pithoeus editioni primae Capitularis Caroli M. Benedictus Moguntiacensis Ecclesiae Levita, Capitula quaedam Regalia, Synodalia et alia collegit ex lis, quae in scriniis eiusdem Metropolis reponi fecerat Ricolfus Archiepiscopus, qui Monasterium S. Albani renovavit et Moguntinae Synodo sub D. K arolo praefuit, et otgarius eius consanguineus et sesundus post Haistulphum successor, quorum uterque huiusmodi Capitulorum percuriosus suit, et erga S. Sedem Rom. valde devotus; adeo ut Otgario etiam Apostolicus Gregorius suas vices in Germania aliquando commiferit. Hic Hludovici Imperatoris filiis contra Patrem favit, sed postea reconciliatus est, et decedens A. C. DCCC. XLVII. Lotharii Imperatoris VII. successorem habuit in Archiepiscopatu D. Rhabanum Abbatem Fuldensem. Post Ansegisum nempe Abbatem, qui primus Collectionem Capitularis Caroli M. et Ludovici Pii edidit, ad opus se Benedictus accinxit, et quatuor libris ab Ansegiso non satis plene collectis, libros tres alios addidit, in quos non tantum Imperatorum praedictorum Capirula, sed alia insuper inseruit, ut videre est in Praefat. quam Collectioni suae praemisit. Et quidem continet quintus liber, inter additos ab eo primus, Capitula CCLI. Sextus CCCXXX. septimus CCCLXXII. Sequuntur Appendices, quarum prima continet Capitula LXXX. secunda XXV. tertia LXXIX. quarta CVIII, clauduntque volumen hoc Capitula XX. Caroli Imperator. Ludovici filii, de quibus vide Pithoeum ubi supra, et Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccles. num. 192. et seqq. Eundem Blondellus suspicatur auctorem esse, qui sub nomine Isidori Mercatoris sunposuit Decretales primis Pontificibus Rom. Vide ibid. num. 227.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.